BLAMONT.INFO

Documents sur Blâmont (54) et le Blâmontois

 Présentation

 Documents

 Recherche

 Contact

 
 Plan du site
 Historique du site
 
Texte précédent (dans l'ordre de mise en ligne)

Retour à la liste des textes

Texte suivant (dans l'ordre de mise en ligne)

Illustriorum regni Galliae civitatum tabula - 1660


Illustriorum regni Galliae civitatum tabulae, ut et Helvetiae confoederatae civitates celebriores
Johannes Janssonius, (1588-1664).
(Amstelodami) - Amsterdam - vers 1660


BLANMONDVM.

BLAMONT, Lotharingiae oppidum mediterraneum, a Nancio lapide sexto, & decimo a praepotenti Argentina, distans, Lotharingiae Ducis matrem, hoc tempore agnoscit Dominam, ad quam mortuo Marito, Lotharingiae Duce, successionis jure descendit, non magnum quidem, sed pulchrum est, & amoenum. Cujus tamen pulchritudinis, Anno Christi, m.cccc.vii. in D. Laurentii Protomartyris vigilia, non exiguam jacturam fecit. Quia etenim confoederatis urbibus atque Principibus contra Carolum, Burgundiae Ducem, conjungebatur, longa, diuturnaque obsidione pressum est ab Helvetiis, & Ducis Austriae, Sigismundi, militibus, qui cum tandem oppidum captum invasissent, & insatiabilem, omnia ferro ac flammis vastantem, furiossamque militarem libidinem, rapinis, acspoliis explevissent, ablatis octo pulveris tormentarii, quae ibi reperta sunt, doliis, bellicis etiam tormentis non paucis, & ea annona, qua biennio se strenuè potuissent defendere, igni oppidum universum perdiderunt: Sed quantum eo tempore Burgundiae Dux miseriarum & calamitatum Lotharingiae, & huic quoque oppido intulit, tantum in ea rursus est passus incommodi, quando in ea, uti gregarius miles caesus, strenuus esse Princeps desiit. Dum enim apud Nancium, cum Helvetiae confaederatis, quia Galliae Regis partibus stabant, ejusque merebant stipendia, infoelicem, & temerariam committit pugnam. Exiguas siquidem copias, in quibus vix duo erant millia, idonei ad pugnam, nivoso die, duobus hostium objiciebat agminibus, quorum unum secundum flumen ; alterum via militari a Villa Nova advenerat ; Helvetii ad decem millia, majore numero Lotharingi, & Germani fortiter instructi, & indefessi ac infracti nullo itinere vel molestia, Caroli vero vires adeo exiguae atque attritae erant, ut contra hos ne hiscere quidem ausae essent. Magno hoc discrimine minime ponderato imperterrito animo praelium committit, in quo strenuus belli Dux non tam Imperatoris, quam militis exequebatur munia, perinde, quasi inevitabili fato, in exitium suum rueret. Sed postquam omnia vidit dissipata, in conferto confossus fuisse dicitur peditatu, ut homo ignotus, qui die tandem tertio, inventus est nudus inter mortuos, facie ad glaciem cujusdam torrentis, aut paludis, congelata. Voluit animam potius honesta ac decora morte inter medios hostes gladium strenuè versans patriae ac immortali gloriae dedicare, quam captivus inter tot ludibria ac contumelias, animoso heroi ipsa morte detestabiliores, miseram animam trahere. Cognitus primum est a quodam ministro, seu cacula suo Baptista a Columna, & a Matthaeo Medico suo, Lusitano genere. Cognitus per ungues manuum, quos longiores omnibus aliis gessit: Per vulnus pugna Herricia in collo acceptum: per dentes inferiores amissos, certasque alias corporis notas. Vulnus praeter alia habebat lethale in temporibus capitis. Tam infesto ac impari praelio dejecta ac destruda est, Dei voluntate, tanti Principis arrogans superbia, immodicus fastus, libidoque insatiabilis regnandi. Per longum tempus interfectum esse vulgus hominum negabat, sed vivere adhuc illum pertinaciter praedicabat, credique voluit. Ita Carolus in terra hostili occubuit, & quem nemo poterat vincere Regum, sua semetipsum temeritate & caecitate devicit & extinxit. Apud Nancium in majori templo, juxta D. Georgii aram, cujus semper habuit venerabile nomen, collocatur.
Tribus porro potissimum ornamentis haud contemnendis, hoc oppidum nobile est, Castro veteri, spatioso, atque magnifico, cui palatium novum Ducis, venusta structura insigne conjundum, non minimum oppidi ornamentum videtur. Tertium vero, omnium judicio, existimo esse id, quod incolae plerunque omnes, agriculturae dent operam, viri proinde sint boni, probi, antiqua fide ac integritate conspicui. Notum enim est apud Agricolas omnis generis fraudes, mendacia, fallacias exulare, contra vero simplicitatem, pietatem ac probitatem coli; hinc antiqui si quem laudibus efferre volebant, eum ab agricultura commendabant, dicentes : Bonum Agricolam, bonum Colonum : ut puta, qui eo exerceretur negotio, quo nihil antiquius, nihil, non gravissimorum modo hominum, sed etiam Dei Optimi Maximi testimonio, honestius, nihil eorum, ex quibus aliquid acquiritur, libero homine dignius, nihil denique suavius dici, excogitarique potest. Nec sane Senecae vitae rusticae modestia ac quies ignota fuit, quam hisce verbis dilaudat divinus Tragaedus :
Non alia magis est libera ac Vitio carens,
Ritusque melior Vita quae priscos colat,
Quam quae relictis maenibus sylvas amat,
Non illam amarae mentis inflammat furor,
Qui se dicavit montium infontem jugis:
Non aura populi & Vulgus infidum bonis:
Non pestilens invidia, non fragilis favor:
Non ille regno servit nec regno invidet,
Vanos honores sequitur ac fluxas opes,
Spei metusque liber: haudillum niger,
Edaxque livor dente degenere petit:
Nec scelera populos, atque inter urbes sita
Novit, nec omnes conscius strepitus pavet.

BLAMONDI DESCRIPTIO

E sacris siquidem oraculis constat, antiquissimam, ante alias omnes artes, agriculturam jam inde ab initio extitisse. Neque Osyrim, neque Dionysium hujus disciplinae repertorem, sed Deum Optimum Maximum hoc vitae genus instituisse. Nam Adam & ejus filii agricolae fuerunt. Item Noe vineam plantavit. Abraham, Isaac, Iacob pastoritiam exercuerunt. Saul ab asinis, David ab ovili, ad sceptra vocatus est. Elizaeus, & Amos, e pastoribus facti prophetae; Ozias agriculturae deditus legitur. Nec profana desunt exempla eorum, qui ab aratro adsceptrum translati sunt. Primislaum arantem Proceres Sueciae invenerunt ac in Regem elegerunt. Diocletianus rejecto imperio ad horti culturam iterum se contulit, nec persuadentibus Galerio ac Herculio id in se recipere voluit: & ne multis Lectorem morer, id passim Romanorum nomina indicant, qui Cicerones, Fabii, Pisones dicebantur, ac alia ab agris vel herbis derivata nomina sibi imposuerunt. Haecque de Agricultura ac rusticae vitae tranquillitate pro instituti nostri ratione nimis fusè dicta aequi bonique candidus Lector consulat.



Mentions légales

 blamont.info - Hébergement : Amen.fr

Partagez : Facebook Twitter Google+ LinkedIn tumblr Pinterest Email